monumenta.ch > Martinus Braccarensis > Martinus Braccarensis, Formula honestae vitae, p1, 4
Martinus Braccarensis, Formula honestae vitae, AD MIRONEM REGEM GALLICIAE., , III. De continentia. <<<     >>> V. De mensura et moderatione prudentiae.

CAPUT IV. De iustitia. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Quid est iustitia, nisi naturae tacita conventio, in adiutorium multorum inventa? Iustitia non nostra constitutio, sed divina lex est, vinculum societatis humanae. 2  In hac non est quod aestimemus quid expediat: expedit tibi, quidquid illa dictaverit. 3  Quisquis ergo hanc sectari desideras, Deum time prius et ama, ut ameris a Deo. 4  Amabilis eris Deo, si in hoc illum imitaberis, ut velis omnibus prodesse, et nulli nocere. 5  Et tunc te iustum virum appellabunt omnes, sequentur, venerabuntur et diligent. 6  Iustus enim ut sis, non solum non nocebis, sed etiam nocentes prohibebis: nam nil nocere, non est iustitia, sed abstinentia alieni est. 7  Ab his ergo incipe, ut non auferas, ut ad maiora proveharis, et aliis ablata restituas. 8  Raptores quoque ipsos ne aliis timendi sint, castiga et cohibe. 9  Ex nulla vocis ambiguitate controversiam nectes, sed animi qualitatem speculare. 10  Nihil tibi intersit, an firmes, an iures. 11  De fide et religione scias agi, ubicunque de veritate tractatur: nam si iureiurando Deus invocetur, et non invocanti testis est, amen non transies veritatem, ne iustitiae transeas legem. 12  Quod si aliquando bnf2772.102 r coarcteris uti mendacio, utere non ad falsi, sed ad veri custodiam; et si contigerit fidelitatem mendacio redimi, non mentieris, sed potius excusaberis: quia ubi honesta causa est, iustus secreta non prodit, tacenda enim tacet, loquenda loquitur: atque illi aperta, et secura tranquillitas, ut dum alii vincantur a malis, vincantur ab illo mala. 13  Haec ergo si studere curaveris, laetus et intrepidus cursus tui finem exspectabis, prospicies haec tristia huius mundi hilaris, tumultuosa quietus, extrema securus.

bnf15085.14 bnf15086.213

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik